라틴어 문장 검색

In his assidue pascuntur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:3)
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:1)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)
Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:4)
Qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam persequentes, ut dixi, nutricis singultus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:5)
Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:1)
Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:1)
Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:2)
At arenosi gurgites planos quidem non pessime,sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:1)
Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:2)
Neque enim si velimus, ut in mari non nunquam conspeximus, in vivario multitudinem multorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus, et servitutis indignantissimum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 7:4)
Ceteri autem saxatiles aut pelagici satis ex his, sed recentibus melius pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:4)
Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 3:3)
tum etiam si sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION