라틴어 문장 검색

- Et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapo?
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IV3)
Hortum morus et ficus frequens vestit, quarum arborum illa vel maxime ferax terra est, malignior ceteris.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:2)
Hac non deteriore quam maris facie Chianti remota a mari fruitur, cingitur diaetis duabus a tergo, quarum fenestris subiacet vestibulum villae et hortus alius pinguis et rusticus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:3)
Utrimque fenestrae, a mari plures, ab horto singulae sed alternis pauciores.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 16:2)
Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac vel illa cadit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 18:1)
In capite xysti, deinceps cryptoporticus horti, diaeta est amores mei, re vera amores:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:1)
Tam alti abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media inanitate consumit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:3)
nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:3)
Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 5:1)
Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in reditu.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:1)
fuit enim tam copiosus, ut amplissimos hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis et antiquissimis statuis;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 11:4)
ut redit itque frequens longum formica per agmen, granifero solitum cum vehit ore cibum, aut ut apes saltusque suos et olentia nactae pascua per flores et thyma summa volant, sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:61)
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, bulbus et, ex horto quae venit, herba salax ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, quasque tulit folio pinus acuta nuces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:2)
quid nisi araturis pascua bubus erant?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 25:1)
gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos, stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 820)

SEARCH

MENU NAVIGATION