라틴어 문장 검색

me quoque dicunt vatem pastores, sed non ego credulus illis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS24)
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.45)
nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora conprendit frondesque elapsus in altas ingentem caelo sonitum dedit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:2)
- salices humilesque genestae aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram Sufficiunt saepemque satis et pabula melli - et iuvat undantem buxo spectare Cytorum naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:5)
Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:1)
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine virus, hippomanes, quod saepe malae legere novercae miscueruntque herbas et non innoxia verba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:22)
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu prosequar et raris habitata mapalia tectis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 13:1)
quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:5)
Cape saxa manu, cape robora, pastor, tollentemque minas et sibila colla tumentem deice.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:3)
alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:6)
Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post tanto videat desertaque regna pastorum et longe saltus lateque vacantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:13)
tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:10)
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis multa querens atque hac adfatus voce parentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:3)
Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti, carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 22:2)
Pastor cum traheret per freta navibus Idaeis Helenen perfidus hospitam, ingrato celeres obruit otio ventos ut caneret fera Nereus fata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION