라틴어 문장 검색

Is quidem nostram affectionem attingit, sed ut amatae personae eam aperiat et ita iter incohet, quod exire a proprio « ego » et ad aliam personam accedere sibi vult ut stabilis necessitudo instituatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:3)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)
29. Cum cognitio fidei cum foedere fidelis Dei societur, qui amoris necessitudinem cum homine instituit eique Verbum dicit, in Bibliis veluti auditio praebetur, auditus sensui consociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:1)
fides illuminat etiam necessitudines inter homines, quia oritur ex amore et sequitur dynamicam amoris Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:9)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
Fides efficit ut intellegatur necessitudinum humanarum structura, quoniam percipit eius ultimum fundamentum sortemque definitivam in Deo eiusque amore, et itaque illustrat artem aedificationis, bono communi servitium praestando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:8)
Fidei manus ita ad caelum levantur, sed hoc evenit dum in caritate aedificant civitatem, necessitudinibus exstructam, quarum Dei amor est fundamentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:14)
exteri nec non et orbis huc colonus advenit, fama nam terras in omnes percucurrit proditrix hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.4)
indignus, agnosco et scio, quem Christus ipse exaudiat, sed per patronos martyras potest medellam consequi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.174)
exultare tribus libet patronis, quorum praesidio fovemur omnes terrarum populi Pyrenearum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.67)
"dulcissime, et cum beatus regna Christi intraveris, memento matris, iam patrone ex filio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1351)
exit usque in ortum solis et usque obitum, Gallos fovet, inbuit Britannos, praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis, denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis, instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.43)
tu es patronus, tu parens:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 424)
huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 696)
Istum patronum mulieris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1153)

SEARCH

MENU NAVIGATION