라틴어 문장 검색

Item mulier pauper de gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 6:1)
Et cum vidisset, quod nullo modo repedare posset in gradum pristinum, consumpto aerario fraude adquisito, defunctis pene omnibus suis sequacibus, pauper cum paucis in incerto vagus girabat per terras.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:17)
Pauperius nichil est, quam miser usus opum.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:12)
Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum.
(아풀레이우스, 변명 17:1)
enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest.
(아풀레이우스, 변명 17:2)
paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta.
(아풀레이우스, 변명 17:5)
eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta.
(아풀레이우스, 변명 17:6)
eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in hodiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.
(아풀레이우스, 변명 17:7)
an tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est?
(아풀레이우스, 변명 18:1)
quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes.
(아풀레이우스, 변명 18:6)
quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?
(아풀레이우스, 변명 18:7)
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
(아풀레이우스, 변명 19:1)
quae quidem uera confessio est paupertatis;
(아풀레이우스, 변명 19:5)
pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse doceas necesse est.
(아풀레이우스, 변명 19:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION