라틴어 문장 검색

et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:1)
ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium haberet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 184:1)
habet enim, ut Cicero dicit, sedem in aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:1)
quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate stultitia erubescamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:5)
proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:6)
nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 108:3)
quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:2)
qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:5)
quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:2)
etiam in iis, quae denominata sunt, summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 200:2)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
Ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse eoque factum, uti divitas paupertas, multitudinem paucitas superaret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장7)
Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장1)
Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:3)
causas paupertatis meae reddam, sed evenit mihi, quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION