라틴어 문장 검색

se enim eum esse [dixit], qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:2)
sed ut cognouit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosque duces et exercitus consentire pro partibus, causam optimatium sine cunctatione deseruit, ad praetextum mutatae uoluntatis dicta factaque quorundam calumniatus, quasi alii se puerum, alii ornandum tollendumque iactassent, ne aut sibi aut ueteranis par gratia referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:1)
tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam, ex[c]ussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:1)
nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus excussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:1)
"Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:24)
Hinc videri potest quod peccare nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:9)
cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo "Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:5)
Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:9)
Non enim peccatur in Moysen, non in David, non in Iob, non in Matheum, non in Paulum, sed in Spiritum Sanctum qui loquitur in illis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:33)
Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:60)
propter quod peccatur in forma.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:13)
2. O semper natura nostra prona peccatis!
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 42:1)
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0211)
ne studio nostri pecces odiumque libellissedulus inportes opera uehemente minister.
(호라티우스의 첫번째 편지, 132)
Oderunt peccare boni uirtutis amore;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1631)

SEARCH

MENU NAVIGATION