라틴어 문장 검색

3. Legatio ista negotium alicuius magni momenti non ferebat, sed tantum procrastinationem petebat diei ad solutionem pecuniarum praefixi, una cum aliis quibusdam particularibus quae ad limitaneos spectabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 3:1)
Nihilominus se, quod sub primum adventum eius dixerat confirmaturum, nimirum eum poenitentiam minime acturum quod in manus suas se commisisset, quandoquidem eum minime ablegare protinus consitituisset, sed navibus et pecuniis adiuvare ut quo vellet tuto transportaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:36)
Rex etiam dum Exoniae moratus est commissarios deputavit baronem Darcium et alios, qui omnes qui Perkino aut Cornubiensibus, sive in praelio sive in fuga, adhaeserant pecuniis mulctarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:16)
Itaque postquam per nuncium unum aut alterum per aliquos ex illis servis comitis consensum degustasset, constitutum inter eos fuit ut quatuor hi dominum suum praefectum turris noctu secreto obtruncarent, et pecunias et bona eiusdem praefecti quae commodi exportari possent eriperent, clavesque turris caperent, et Perkinum cum comite statum emitterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:6)
Verum papa Alexander, quo impensis et periculo longi itineris ad Romam usque parceret, consultum putavit gratias eas spirituales per viam permutationis transferre ad eos qui certas pecuniae summas solvissent, cum minus grave esse eas in patria quemque sua recipere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:2)
Ita ut amplissimas pecuniarum summas intra hoc regnum Angliae in usum papae corrogaverit exiguo aut nullo scandalo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:5)
Opinio prava increbuerat regem pecuniae participasse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:6)
Etenim cardinalis iste a rege adhibitus ut papae Iulio persuadere bullam dispensationis pro matrimonio inter Henricum principem et dominam Catharinam ineundo expedire, papamque in ea concedenda difficiliorem expertus, pro principali argumento merito regis erga eam sedem usus est quod pecuniae illae, quam Pons intra Angliam collegit ne denarium quidem tetigerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:8)
Verum, quo clarius elucesceret (ad populo satisfaciendum) pecuniam istam sacram fuisse, idem nuncius breve regi a papa detulit, per quod rex excitatus et summonitus fuit ut in persona propria bello sacro contra Turcam interesset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:9)
Quodque in hunc finem sanctitas sua nuncios ad omnes principes Christianos misisset, tam ut cessatio fieret omnium dissidiorum et querelarum inter se quam ut apparatus bellici et contributiones pecuniarum sine mora fierent ad sacra hoc incoeptum ad exitum perducendum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:12)
Se vero pro sua parte auxiliis et pecuniis non defuturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:8)
Quinetiam pupillis regis cum ad maiorem aetatem pervenissent non licebat restitutionem terrarum suarum obtinere nisi immanes pecuniarum summas persolverent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 18:2)
19. Cum vero subditos ob caussas aliquas civiles exleges fieri contigisset, eos chartam condonationis suae de more procurare non passi sunt nisi magnas et intolerabiles pecuniarum summas dedissent, rigori legis innisi, quae utlegatorum bona fisco applicat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 19:1)
Item receptae (a tali) quinque mercae propter condonationem A. B. impertrandam, et si condonatio non concedatur, pecunia est rependenda nis eidem alias satisfactum fuerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 22:1)
Ordinabat autem ut omnes nummi argentei tonsi aut diminuti in solutionibus pecuniarum minime reciperentur, ne grani quidem facta gratia, quam remedium vocant, sed tantum cum exceptione attritionis competentis, quae ob incertitudinem exceptio erat quasi illusoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION