라틴어 문장 검색

Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:8)
melius enim facimus voluntatem domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:10)
Quapropter, domine venerabilis et in Christi caritate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur, qui errorem illum Christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam hi diligentissime caveantur vigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem atque timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait apostolus, et cetera quae sequuntur, exercitata impietate facientes.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:1)
sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 46:2)
Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 3:3)
Minima autem multa est ovis unius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 4:1)
Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet ut oves genere virili appellentur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:1)
M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:3)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 16:2)
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:1)
Oves, inquit, 'bidentes' dictae, quod duos tantum dentes habeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 10:2)
Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 11:1)
nam de ovium dentibus opiliones percontantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 12:3)
P. autem Nigidius, in libro quem De composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 13:2)
Custodes ovium tenerae propaginis, agnum, Quaeritis ignem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION