라틴어 문장 검색

Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 14:3)
Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte - iam enim stratae pedestres copiae erant - nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 495:1)
Gervasius, vir nominatissimus et nobilissimus de regno Franciae, qui tunc dono regis praeerat civitati et praesidio Tabariae, Turcos advolasse comperiens, sine mora suis commilitonibus circiter octoginta ascitis in equis, armis, lorica, peditibus vero ducentis nimium pugna audentibus, insecutus est Turcos praemissos cursu velociore quam solebat, nec pedites subsequentes ullius consilio praestolatus est
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:2)
' Ecce alius cursor - atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri - sed ad cursorem redeo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:12)
Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) - sed ad cursorem redeo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 214:12)
postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus quantum accelerare possent sequi iussis, ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION