라틴어 문장 검색

Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 22:1)
Sed homo minime malus Caesellius Mortam quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:5)
Quaeris, inquit, rem minime obscuram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 8:1)
sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:5)
Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 5:1)
Ibi, inquit, ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 23:1)
Rodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes quod mihi et liberis meis minime dici velim.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 51:1)
ego hercle perii plane, non obnoxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 5:5)
Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:4)
quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , II2)
CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VI1)
QUANDO ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi, parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 2:1)
Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 1:1)
Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset, Inspicite, inquit, penitus quid efficiant verba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui vestrum, an sit ulla huiusce sententiae gravitas aut gratia:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 6:2)
Minime, inquam, vero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION