라틴어 문장 검색

Si ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:5)
siquidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:3)
Inter quae, si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque objectis linamentis, et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 9:4)
item fumus, et quidquid excitat sternutamentum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:3)
Quidquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrimque compressis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:6)
Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilage perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt deinde post dies id ipsum demendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 3:1)
Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 6:3)
tum simul et caput apprehendendum, et, excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, et os ejus comprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 3:2)
nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante direptas possedit opes nullumque priorem perculit exilio solumque hoc rite peregit, auctorem damnare suum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:96)
socium nobis fidumque Saporem perculit et Persas in regia vulnera movit rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret, Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:281)
quem veniens indixit hiems, ver perculit hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:13)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro excitat ore faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae64)
nuntius ipse sui longas incognitus egit praevento rumore vias, inopinus utrumque perculit et clausos montes, ut plana, reliquit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:53)
disci te perculit error, hunc fontis decepit amor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION