라틴어 문장 검색

sextum cometen appellari ex regis Typhonis nomine Typhonem dicunt, qui semel in Aegypto sit visus, qui non igneo, sed sanguineo rubore fuisse narratur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27242)
ante enim rex solet a legatis universa cognoscere et sic eos praesente populo iterum omnia iubere narrare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2402)
unde et superflua narrare consuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2405)
Iuppiter enim multas vitiasse narratur, cum nihil umquam tale de Iunone legerimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1447)
sane 'cum canerem reges et proelia' et 'deductum dicere carmen' quidam volunt hoc significasse Vergilium, se quidem altiorem de bellis et re- gibus ante bucolicum carmen elegisse materiam, sed considerata aetatis et ingenii qualitate mutasse consilium et arripuisse opus mollius, qua- tenus vires suas leviora praeludendo ad altiora narranda praepararet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 54)
hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narra- tur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 744)
exinde Corinthum petiit et universa narravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 559)
et bene potentiam carminum narrat, quae per ea vel fieri possint, vel facta sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 694)
aque chao et a Chao narrabat crebros amores deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3461)
qui cum adole- vissent, redditi narrabant lucos esse sub terris et inmensam aquam omnia continentem, ex qua cuncta procreantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3635)
"Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:20)
"Iovem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flere, et loro veneris iniectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:4)
"Plato, qui invenire deum negotium credidit, nonne et angelos sine negotio narrat et daemonas?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:26)
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:1)
si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION