라틴어 문장 검색

Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascen sum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 2:1)
quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt somnia, quae vitae rationes vertere possint fortunasque tuas omnis turbare timore!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:2)
nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque sed quia multa modis multis mutata per omne ex infinito vexantur percita plagis, omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore fota novet fetus summissaque gens animantum floreat et vivant labentis aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:5)
Suave, mari magno turbantibus aequora ventis e terra magnum alterius spectare laborem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:1)
Hoc etiam magis haec animum te advertere par est corpora quae in solis radiis turbare videntur, quod tales turbae motus quoque materiai significant clandestinos caecosque subesse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:16)
multa videbis enim plagis ibi percita caecis commutare viam retroque repulsa reverti nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:17)
tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, corporis est sensus, vel cum res extera sese insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, aut ex offensu cum turbant corpore in ipso, semina confundunt inter se concita sensum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:12)
at contra aliena videmus reicere in terras naturam, multaque caecis corporibus fugiunt e corpore percita plagis, quae neque conecti quoquam potuere neque intus vitalis motus consentire atque imitari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:21)
nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:3)
ocius ergo animus quam res se perciet ulla, ante oculos quorum in promptu natura videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:2)
at natura boum placido magis aëre vivit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:6)
Quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia vis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:1)
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:1)
Praeterea verbum saepe unum perciet auris omnibus in populo missum praeconis ab ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:7)
namque ita multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possint congressa creare, ut non sit mirum, si in talis disposituras deciderunt quoque et in talis venere meatus, qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION