라틴어 문장 검색

Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia.
(불가타 성경, 판관기, 20장45)
Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장14)
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
(불가타 성경, 호세아서, 6장9)
Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장36)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea!
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장11)
His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장1)
Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장29)
eodemque modo relictis semper duobus omnes a primo in infinitum pergentes metientur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 1:6)
Quernas pergat ad arbores.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 6:1)
si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:19)
Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 26:2)
Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant.
(카이사르, 아프리카 전기 69:4)
Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장1)
Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장6)
Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 18장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION