라틴어 문장 검색

Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 1:1)
Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 1:1)
In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:1)
quorum plura omnibus, aliqua nonnullis Romanorum nota sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:2)
sed eam Graecorum nonnullis consuetudinem fuisse locupleti auctore iam palam faciam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 14:2)
voluntque nonnulli proprie cissybium ligneum esse poculum ex hedera, id est κισσοῦ.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 11:3)
Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:2)
Nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum, et Cicero in quinto de legibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:3)
Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 21:1)
Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam dicas, vel in nasum seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:1)
Nam Tarseus Amphias cum ex hortulano potens esset et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 19:3)
quia multos hunc, nonnullos illum sectantes videmus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:3)
Hoc quoque scire haveo, Furius inquit, quae faciat causa nonnullos carnes validiores facilius digerere quam tenues?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 4:1)
Aristoteles enim, ut nonnulla alia, magis acute quam vere ista disseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION