라틴어 문장 검색

Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:2)
" Illud venenum, quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 22:5)
subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:2)
quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:7)
Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 1:2)
quid, si invitat quidem, sed in perniciem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 8:5)
Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
en horret animus et pavor membra excutit:
(세네카, 아가멤논 1:3)
crede perniciem tibi et dira saevos fata moliri deos:
(세네카, 아가멤논 5:10)
et in perniciem ruenti suam
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 18:5)
At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:4)
Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est.
(세네카, 행복론, Liber II 58:1)
Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit.
(세네카, 행복론, Liber V 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION