라틴어 문장 검색

ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 63:1)
deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, diversis rupibus iuxta per vias ac devia adsueti decurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 337:2)
tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 354:1)
postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie superatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 357:1)
ibi cum vim pararent, spes facta proditionis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 509:1)
pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 632:1)
ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus id agebat ut quam maximum emolumentum novis sociis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 257:1)
audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 102:2)
plebs timebatur et ante omnis L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 186:2)
supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani esse, et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 214:1)
et Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 536:1)
hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 598:1)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei numquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 218:2)
nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION