라틴어 문장 검색

Vulturnusque rapax et Nar vitiatus odoro sulphure tardatusque suis erroribus Ufens et Phaëthonteae perpessus damna ruinae Eridanus flavaeque terens querceta Maricae Liris et Oebaliae qui temperat arva Galaesus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:128)
praeda cibus, vitanda Ceres frontemque secari ludus et occisos pulchrum iurare parentes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:169)
Nam ubi quid perperam administratum cessit improspere, vitatur quod fefellerat, illuminatque rectam viam docentis magisterium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 16:2)
Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam prae-monuit, ne sua sponte ad eam perveniret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 7:3)
Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 7:2)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 3:3)
Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli non excedant quinquelibrale pondus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:5)
eiusque rei vitandae non una ratio est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:3)
Ita evenit ut quod in sagitta non serenda vitaverimus id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est longiorem facere si volumus detortum depangere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 4:3)
Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:4)
Nam si vehementius induru- erunt,aut maiore nisu convellendi sunt aut falce deputandi, quod utrumque vitandum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 1:2)
Quae tamen in novellis seminibus vitanda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 1:3)
Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:6)
ideoquepluvii dies in exputanda salice vitantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION