라틴어 문장 검색

agitare in stabulis persequi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4151)
si vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus, quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 9:2)
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 15:1)
nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam - sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis - partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:1)
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:1)
qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 3:2)
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:1)
L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:1)
pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:1)
turn reliquos, ut institui, deinceps persequar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:4)
Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 3:3)
[Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro.] haec etsi videntur esse a proposita oratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis - nam Attico haec nota sunt - et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 4:2)
Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 4:1)
Atque illo tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 13:4)
Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION