라틴어 문장 검색

' inprobus urget iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat, ad Maecenatem memori si mente recurras.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.19)
cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 3:2)
obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 54:1)
at enim emendationi praelectionique numerus obstat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 82:1)
non obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa illas haerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 301:2)
aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 79:2)
quanquam video quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere huiusmodi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo et scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus, quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem sed, si ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 165:2)
sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus, silvis, asperitate alia prohibebitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 188:3)
quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 345:1)
Non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:2)
itaque dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:3)
haec invicem obstare, et utroque utentibus in neutro haberi fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 263:5)
nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:4)
Nihil obstat quo minus matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 252:3)
debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION