라틴어 문장 검색

Illam vero enumerationis congestionem apud Homerum Maro ammiratus ita expressit, ut paene eum dixerim elegantius transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 17:1)
quos primus omnium Aeschylus tragicus, vir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci ἐτυμολογίαν vocant, expressit versibus suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:2)
Sed et alibi eodem Homero teste manifestius exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 5:1)
Unde haec Gargara tanta frugum copia erant, ut qui magnum cuiusque rei numerum vellet exprimere pro multitudine inmensa Gargara nominaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 11:4)
Aristophanes autem comicus conposito nomine ex arena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 13:1)
Tremulum lumen de imagine rei ipsius expressum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 7:2)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)
Hanc interpretationem Nigidianam divus Augustus duobus verbis Graecis eleganter exprimebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 9:1)
Id adeo Euripides expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:3)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:2)
Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum sola terrea in se remanente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:2)
Divinus enim vates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie veluti flos quidam qui et in detergendo sentitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 27:1)
Et hoc est quod eleganter poeta Timotheus expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 28:1)
et in omnibus litteris illius summonicionis causam summonicionis exprimemus;
(Magna Carta 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION