라틴어 문장 검색

Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:2)
sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam . quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 68:1)
aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 244:3)
cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 122:1)
videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:2)
duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 63:2)
in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:3)
namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:1)
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:3)
Cum iam profeceris tantum, ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:1)
Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:2)
tanta tibi priorum reverentia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 7:5)
Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:1)
Quantam modestiam et quietem reverentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 7:3)
nobis maligni iudices, aequi sibi id esse regni maximum pignus putant, si quicquid aliis non licet solis licet.
(세네카, 아가멤논 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION