라틴어 문장 검색

Quorundam audacia coercenda est, sicut in is fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 10:3)
Vbi perperam aliquid dixit aut fecit, fame, uinculis, plagis coercendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 21:2)
Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:2)
Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, uel in palato citra uuam, uel eas uenas, quae sub lingua sunt, ut per ea uulnera morbus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:4)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:4)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue uero uentris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:1)
si leuis plaga est, etiam aranea.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:7)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:2)
Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:1)
Pessimaque plaga curua est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 9:4)
sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:2)
Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est uel imus nasus uel frons uel bucca uel palpebra uel labrum uel circa guttur cutis uel uenter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:5)
Leuis plaga iuuatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 38:4)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:3)
sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION