라틴어 문장 검색

tu autem vis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 74:1)
ille esse verum plane negat [esse];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:6)
sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 185:7)
tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, κατάλημψιν imposuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:5)
finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:5)
verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:2)
' planum fac.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 1:6)
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:1)
Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi sit sentire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:2)
in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:5)
hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 1:1)
Agonis quaedam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:6)
Vir autem acerrimo ingenio - sic enim fuit - multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:3)
Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:3)
planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION