라틴어 문장 검색

Excepit resonis clamorem vallibus Aemus, Peliacisque dedit rursus geminare cavernis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:12)
Truces in alta valle mugiunt tauri Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII4)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV2)
Umida qua gelidas summittit Trebula valles Et viridis cancri mensibus alget ager, Rura Cleonaeo numquam temerata leone Et domus Aeolio semper amica Noto, Te, Faustine, vocant:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXI1)
Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis, Curva laboratas antlia tollit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII2)
Hic pigri colimus labore dulci Boterdum Plateamque - Celtiberis Haec sunt nomina crassiora terris - :
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII4)
apud antiquos enim 'sedet' considerat significabat, ut alio loco ait Turnus sacrata valle sedebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 567)
dicimus enim fessus animo, id est incertus consilii, ut ter fessus valle resedit, et fessus corpore, quod magis est proprium, et fessus rerum a fortuna venientium, ut hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1783)
lucus ubicumque Vergilius lucum ponit, sequitur etiam consecratio, ut luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4411)
iliacis erepta rvinis commendat ex loci difficultate, ut nec tuta mihi valle reperti;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6471)
valle recondo hinc iam ostenditur nimia multitudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7481)
post cuius obitum Teucer venit ex Creta et invenit Dardani socios habitantes in vallibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1042)
habitabant vallibus imis hi sunt qui cum Dardano venerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1101)
Sallustius consedit in valle virgulta nemorosaque 'virgulta' pro virgultosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5163)

SEARCH

MENU NAVIGATION