라틴어 문장 검색

ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipertita condicio, nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis super-veniri facile concedunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:4)
et post haec portum Alingonis tam piger calcas, ac si tibi nunc esset ad limitem Danuvinum contra incursaces Massagetas proficiscendum, vel si nunc etiam tuae navi stagna Nilotidis aquae per indigenas formidata crocodillos transfretarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 3:1)
placidis ipse arduus undis eminet et triplici telo iubet ire iugales, illi spumiferos glomerant a pectore cursus, pone natant delentque pedum vestigia cauda - cum Thetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권24)
captam sine Marte, sine armis progeniem caeli Spartaeque potentis alumnam, iura fidem superos una calcata rapina, hoc foedus Phrygium, haec geminae commercia terrae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권166)
cum vagor aspectu visusque per omnia duco, calcabam necopinus opes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci23)
Pone metus Letique minas desiste vereri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus81)
pone, precor, questus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati54)
seu patrios liber iam legibus Argos incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas, sive tui solium Iovis et virtute parata astra tenes, haustumque tibi succincta beati nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis12)
huc ades et genium templis nascentibus infer, non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi nec formidatus Nemees ager antraque poscunt Thracia nee Pharii polluta altaria regis, sed felix simplexque domus fraudumque malarum inscia et hospitibus superis dignissima sedes, pone truces arcus agmenque immite pharetrae et regum multo perfusum sanguine robur, instratumque umeris dimitte ingentibus hostem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis13)
Exsere semirutos subito de pulvere vultus, Parthenope, crinemque adflato monte sepultum pone super tumulos et magni funus alumni, quo non Munichiae quicquam praestantius arces doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum37)
"- cadentes calcavere oculos, iam, iam rata vota tulisti, dire senex!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권81)
pone senex trepida succedit Laius umbra vulnere tardus adhuc;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권5)
"pone modum laetis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권154)
singultibus artum exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent undantem fletu galeam, eum multa gementi pone gravis curvas perfringit lancea costas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권248)
"sate gente superbi Oeneos, absentes cui dudum vincere Thebas adnuimus, iam pone modum nimiumque secundis parce deis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권279)

SEARCH

MENU NAVIGATION