라틴어 문장 검색

praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim), caedibus infantum fument Saturnia sacra flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2105)
summo pontis ab ardui sanctae plebis episcopus in praeceps fluvio datur suspensum laqueo gerens ingentis lapidem molae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.6)
"ibimus ulterius qua fert via pontis Hadriani, laevam deinde fluminis petemus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.25)
Illum indignanti similem similemque minanti aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:7)
Euphrates ibat iam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:27)
et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)
Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:1)
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:1)
In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:5)
proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:5)
pontisne inter iactatus an amnis Ostia sub Tusci?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate21)
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, discedunt.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.22)
et, si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur, et, si ianua tenebitur incendio, per parietem exibimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 201:4)
Praecipueque ex his oritur mira sublimitas, quae audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est pontem indignatus Araxes, et illa Ciceronis,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 229:6)
at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret ire, qua rapiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 227:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION