라틴어 문장 검색

nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 611:1)
commeatus terra marique suppeditavi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 617:2)
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:1)
et Aetolos inde avocavit populatio maritimae orae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:1)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 160:1)
quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 166:2)
ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisve bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumve qui sub dicione eius erunt transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuvato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 451:2)
postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 510:2)
eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 235:1)
et cum eo consule belli partem quamcumque mihi delegavit gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 320:2)
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)
compositum autem sic fuerat transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 653:1)
eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 5:1)
nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION