라틴어 문장 검색

Qui motu generans sonitum, non uerberat auram Obtuso cantu, sed dulcibus allicit aures Cantibus et dulcem Philomenam reddit amenans Musa Iouis, tantoque sono letatur alumpno Musica que proprie thesauros aggerat artis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:7)
Nec tamen a cantu sonus eius degener errat, Sed comitum uoces uox preuenit eius adulto Concentu, quem non cantus obtusio reddit Insipidum, cui dat uocis dulcedo saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:6)
Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
Hiis uerbis gauisa, poli regina benigno Reddidit affatu quod se preberet eunti Consortem callisque ducem gressusque magistram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:11)
An glaciem gerat in specie reddatque figuram Cristalli perdatque suum liquor ipse liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:10)
Hec est que primos casus primeque parentis Abstersit maculas, uincens uirtute reatum, Diruta restituens, reddens ablata, rependens Perdita, restaurans amissa, fugata repensans, Post uespertinos gemitus noua gaudia donans, Post mortis tenebras uite nouitate relucens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:2)
Sic liuore perit liuor, sic uulnere uulnus, Sic morbus damnat morbum, mors morte fugatur, Sic moritur uiuens ut uiuat mortuus, heres Exulat ut seruos heredes reddat, egenus Fit diues pauperque potens, ut ditet egenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:7)
mens plena tamen non redditur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:4)
Sed postquam ualuit nulla racione stuporis Extirpare malum totamque reducere mentem, Vt Fronesi ferat auxilium totumque soporem Excuciens, reddat mentem cogatque reuerti, Sollicitat precibus propriam regina sororem, Que superum solio residens, celeste profundum Scrutatur solisque Dei penetralibus heret, Cui Racio nichil affirmat, cui sufficit ipsa Credulitas et sola Fides, Racione remota.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:5)
Hunc habitum, quamuis scripture pingat honestas, Nulla tamen uestem lasciuia deprimit, immo Talis erat qualem matrone postulat etas, Que senii metas attingit plena dierum, Canicie respersa caput seniique pruina.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:22)
Huius ad aduentum Fronesis sibi redditur, ad se Dum redit, et totus mentis seducitur horror.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:10)
Hiis edocta uiam maturius arripit, eius Informat regina gradum gressumque sigillat Incessu proprio, ne locus abditus, anceps Callis, distortus limes, uia dissona gressus Virginis impediat, comitem sibi destinat illam, Que Fronesi mentem proscriptam reddidit, eius Resiituens uisum, cui cessit abusio morbi, Quam uia nulla latet, nullus locus abditur illi, Non delirus obest limes, non semita fallit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:2)
Sed superum genitor, reddens sua iura saluti, Erigit hanc et stare iubet motusque timoris Sistere, ne terror animum uocemque retardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:4)
Corporis effigiem sibi deputat, exigit a te Quod superest Natura bonum munusque quod ipse Solus habes, animamque petit que sola superni Postulat artificis sensum limamque requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:10)
Tunc comites, quarum ductu Prudencia sursum Euasit, reddens grates soluensque salutem Deserit, ad currum rursus solitumque recurrens Aurigam, ueteremque uiam gauisa resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION