라틴어 문장 검색

Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis refrigerandi uim habet, tamen habet etiam dissupandi;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:3)
Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte imponitur uel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:2)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:1)
Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:2)
Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:3)
Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 17:3)
et super uulnus furfures ex aceto coctae;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 18:4)
Non tam ex facili is opitulari est, qui uenenum uel in cibo uel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 20:1)
Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:1)
Si lac intus coiit, aut passum aut coagulum aut cum aceto laser.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:2)
Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut pota aut cum sale et aceto edenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:3)
Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:7)
potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:4)
Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:3)
Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION