라틴어 문장 검색

praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque neque frigori committendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장56)
Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장112)
Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime (7 A) scripta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장122)
aut pares potiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장12)
Ubi iam repressus videbitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri vulnus pari potione vini ac mellis, superque inponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장13)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장15)
Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, sive manu sive medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장49)
id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장15)
a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장159)
posteaque vapore aquae calidae fovendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장172)
Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장28)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장21)
Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장58)
Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장12)
dandumque aliquid cibi lenis calidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION