라틴어 문장 검색

muneribus [0665D] quoque pretiosae vestis, vasorum argenteorum byzantiorumque onerati, et amicis verbis a rege commendati, post plurimum sermonis ad castra redierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:3)
quorum mox alii armis exstincti, alii capti et ad sexaginta abducti sunt, omnibus spoliis eorum de antro sublatis, cum asinis plurimis, bobus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:4)
Sed et Acram veniens, plurimum illic de negotio regni sui tractans, Pascha propinquante, in ipsa Coena Domini Jerusalem repedavit, ubi in hac sacra solemnitate Dominicae Resurrectionis gloriose et catholice coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:5)
Sed quinque illorum, post plurimum contentionis [0669A] suae, cum equis et spoliis illic capti fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 68:2)
quae ab omnibus principibus et viris Christianis, parvis et magnis, et universis locis et civitatibus fidelium plurima prece impetrata collegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 72:2)
Sed ex Baldewini societate plurimi caesi et exsuperati sunt, ac plures capti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:2)
Rex Alexius, Conrado vivo et incolumi recepto, plurimum gavisus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:2)
Tandem cum plurimo assultu et arte bellica urbem civesque vexaret, et jam omne tempus aestatis in rebus bellicis consumpsisset, rex Graecorum adunato innumerabili exercitu, in campos urbis Bothiliae descendit ut urbi Dyrrhachio subveniret, et Boemundum ab obsidione et universum comitatum illius effugaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:1)
Cum hae contentiones, insidiae, quotidianae incursiones, gravissimae caedes jam fere per annum hinc [0671D] et hinc fierent, et Boemundi exercitus diutinae obsidionis taedio gravaretur, plurimi subtraherentur, navalisque collectio attenuata prae panis et caeterarum rerum inopia in Italiam navigasset;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 86:1)
Ad ultimum vero videns Boemundus suos defluxisse, plurimos ad auxilium imperatoris migrasse, et minus ac minus in assultu urbis eos laborare, consilio suorum credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:1)
Sed resistentes plurimum, et se suumque [0673A] gregem defendentes in arcu et sagitta Sarracenos repererunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:4)
Tandem Willhelmus et sui praevalentes, solum duobus viris egregiis ex suis peremptis, plurimos ex gentilibus exstinxerunt, plures captivantes cum puellis et pueris teneris et matrona nobilissima praenominata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:5)
Camelos vero ad quatuor millia cum caeteris armentis, praedam scilicet inaestimabilem, Jerusalem adduxerunt, quorum mutuatione plurimum aurum acceptum, jussu regis militibus divisum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:6)
Christiani vero videntes a longe in manu forti et intolerabili gentes applicare, a portu egressi sunt ut resisterent, [0674A] ac plurimo navalis belli impetu eum eis confligentes, diu alternis incursibus immorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:5)
- Rex cum Babyloniis dimicans, victoriam obtinuit, plurimis sociorum occisis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 97:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION