라틴어 문장 검색

interdum nobilitatem significat, ut multum ille et terris iactatus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 53)
et bene a numero, a germanitate, a nobilitate, a forma, ab aetate, ab vulneris genere, ab ipsius laude, a genere mortis incitatio nata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2772)
"Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum et praeclaro viro honor verius et optimo amor dulcius praebeatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:10)
"Nobilitate generosus es?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:26)
cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:2)
Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:2)
O praeclaram sapientiam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:1)
et quidem omnia praeclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:3)
Quodnam tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:7)
ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:2)
at Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:6)
multa praeclara de iure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:2)
qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장5)
Eodem tempore C. Claudius, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam magnus erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장6)
Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION