라틴어 문장 검색

Licet omnes, ait, qui adsunt pari doctrina polleant, sacrorum tamen Vettius unice conscius potest tibi et originem cultus qui huic deo penditur et causam festi sollemnis aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 17:2)
Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:1)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Taurum vero ad solem referri multiplici ratione Aegyptius cultus ostendit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 20:1)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 14:3)
Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:1)
Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:2)
Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 5:1)
Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 12:1)
Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:1)
Magno cultu vester difficultatem abscidendae arboreae molis expressit, verum nullo negotio Homerica arbor absciditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:5)
Bene ergo se habet poeticae tubae cultus omnia quae in hac re eveniunt conprehendens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:6)
Vide et in hoc Homeri cultum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 6:1)
et habentur in cultu maximo, praecipueque circa exigendum iuxta eos iusiurandum praesens et efficax numen ostenditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION