라틴어 문장 검색

his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
inter multos saucios consul spe incerta vitae relatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 182:2)
Appius decreto praefatur, quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 479:1)
hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret iudicii rescindendi consilium initum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 123:1)
nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 146:2)
posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 527:1)
sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 450:1)
relatum igitur de singulis decretumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 205:1)
igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 316:1)
de quibus cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:1)
Minucium consulem, cum volnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum, et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 654:1)
postero die inventum relatumque est cum multis militum lacrimis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 425:2)
recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 525:1)
IN parte operis mei licet mihi praefari quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 2:1)
cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent quem ad modum cordi esse divis e carminibus praefarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION