라틴어 문장 검색

esse autem illa dicimus, auqe nec intentione crescunt nec retractione minuuntur nec variationibus permutantur, sed in propria semper vi suae se naturae subsidiis nixa custodiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:3)
Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:5)
— Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:25)
nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:30)
An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:19)
nam si quid est quod in ulla re imbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:10)
— Sed cum, ut in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes ut illius summi boni sedem repperire mereamur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:15)
Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C.
(카이사르, 아프리카 전기 3:1)
namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 3:9)
Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egressus et iter facere coeperat, occupant et eius agmen extremum insequi coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 6:1)
Lepti sex cohortium praesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie venerat, Ruspinam cum reliquis copiis convertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum villas frumentatum oppidanisque imperat ut plostra iumentaque omnia sequantur.
(카이사르, 아프리카 전기 9:4)
Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.
(카이사르, 아프리카 전기 9:6)
His rebus gestis ac procul hostibus repulsis convulneratisque ad sua praesidia sese, sicut erat instructus, recipere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 17:3)
Piso cum equitibus Numidis + MC + electis peditatuque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidio suis occurrunt.
(카이사르, 아프리카 전기 18:3)
Itemque adversarii male accepti tum demum se ad sua praesidia contulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION