라틴어 문장 검색

Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro Prensa manu magna medio resupinus in antro Frangeret ad saxum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:2)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
inde Hadriaticum mare facit, ex quo dextra in Parthenium laeva in Ionium et directim in Aegaeum pergit, atque ita ingreditur in Pontum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 35:2)
Et nunc, ignoto si quos petis orbe triumphos, Accipe devotas externa in proelia dextras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:5)
Phocaicis Romana ratis vallata carinis, Robore diducto dextrum laevumque tuetur Aequo Marte latus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:42)
ilia tamen nisu, quo prenderat, haesit, Deriguitque tenens strictis immortua nervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:56)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
Liceat vexata litora puppe Prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:75)
tibi, numine pugnax Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:4)
infestae tenduntur in aethera dextrae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:29)
Nam cum communiter istae Effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum Contingens, dextrumque Noti, descendit in ortus, Eurum sola tenens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:5)
Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum Vidimus - hoc etiam praestat harena tibi - Cum prensus blando totiens a dente rediret Et per aperta vagus curreret ora lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIV1)
Si te prendero, Gargili, tacebis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCVI2)
Tuscae glandis aper populator et ilice multa Iam piger, Aetolae fama secunda ferae, Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter, Praeda iacet nostris invidiosa focis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION