라틴어 문장 검색

Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:1)
Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:7)
tum praeterea, quod fudimus ante, quatinus in pullos animalis vertier ova cernimus alituum vermisque effervere terra, intempestivos quam putor cepit ob imbris, scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:17)
Praeterea quamvis animantem grandior ictus, quam patitur natura, repente adfligit et omnis corporis atque animi pergit confundere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:3)
nam quid praeterea facere ictum posse reamur oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:5)
Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai corpora vi quadam per viscera viva per artus sollicitata suis trepidant in sedibus intus, inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas, scire licet nullo primordia posse dolore temptari nullamque voluptatem capere ex se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:8)
Praeterea cum materies est multa parata, cum locus est praesto nec res nec causa moratur ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:6)
praeterea nitidas fruges vinetaque laeta sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:5)
Praeterea molli cum somno dedita membra effusumque iacet sine sensu corpus honustum, est aliud tamen in nobis quod tempore in illo multimodis agitatur et omnis accipit in se laetitiae motus et curas cordis inanis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:8)
praeterea pariter fungi cum corpore et una consentire animum nobis in corpore cernis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:12)
Praeterea corpus per se nec gignitur umquam nec crescit neque post mortem durare videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:18)
' perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:4)
praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, iam magis exemptis oculis debere videtur cernere res animus sublatis postibus ipsis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:9)
Praeterea gigni pariter cum corpore et una crescere sentimus pariterque senescere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:1)
Praeterea si inmortalis natura animaist et sentire potest secreta a corpore nostro, quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION