라틴어 문장 검색

Lacerabant regias vestes ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 5:1)
Multi ergo hostium manus voluntaria morte occupaverunt pretiosissima vestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberie in praeceps iacientes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 7:1)
"pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 3:3)
Amicos vero et equites unaque principes militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis ornaverat vestibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 8:1)
Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 30:1)
LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 14:1)
Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 33:1)
Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 29:2)
Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 37:1)
munere quo patrias paelex ornatur ad aras infelix, et iam rutilis correpta venenis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 476:1)
in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum appetitus delectat:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:5)
Hujus legionis militibus conscriptis et in unum coactis, nurus ab reliquis delegata est, quae vexillo splendido, emblematibus aptis ornato, legionem donaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.56)
tantas, enim, copias, omni bellico instrumento apparatuque, et armorum genere omni instructas ornatasque arbitrabantur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.73)
Vera copiarum multitudo, bellique instrumenta, quibus male ornabantur, Britones sedulo celabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.75)
Rationem, eis, exhibendam curavit Washingtonius, qua omnia, ad exercitum alendum, vestiendum, armisque ornandum necessaria, accuratissime demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION