라틴어 문장 검색

non enim Tiberium, quamquam triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire solent, tempus preces satias mitigabant, quin incerta vel abolita pro gravissimis et recentibus puniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장2)
non fraus, non preces, nihil omissum quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장4)
potitusque regiam per saevitiam ac luxum adegit Parthos mittere ad principem Romanum occultas preces, quis permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장13)
ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas paelices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장4)
Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare vitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장1)
Placitum dehinc non ultra cunctari, sed designatum consulem Mammium Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam expromere, qua oraretur Claudius despondere Octaviam Domitio, quod aetati utriusque non absurdum et maiora patefacturum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 9장1)
tum omni spe perdita Meherdates, promissa Parracis paterni clientis secutus, dolo eius vincitur traditurque victori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장6)
Romanorum nemo id auctoritatis aderat ut promissa eius magni penderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장3)
At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae veniae delegerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장1)
ceterorum preces degeneres fuere ex metu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장8)
praebuissetque auris Caesar, nisi Agrippinae minis magis quam precibus mutatus esset, ut accusatori aqua atque igni interdiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장7)
quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장4)
inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장5)
inque ea contumelia detenti nec nisi precibus universi exercitus exoluti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장7)
ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defectione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem adgredi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION