라틴어 문장 검색

Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장4)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장3)
Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장6)
Illum obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et in primis Albino consule indicium profitetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장10)
Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:8)
Sed in illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:4)
Sed iste multum adhuc abest ab eo, quod profitetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 2:1)
Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:5)
Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:4)
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:1)
" Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 7:2)
Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 14:1)
Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:1)
Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem discripta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION