라틴어 문장 검색

Nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr5)
Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, vetus erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 1:1)
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam1 procurent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 1:1)
minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:4)
Taceo quod ita rudes adhuc homines agebant, ut cuiuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur, cum hodie iam politi quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 10:1)
Ceterum si propterea Liber deus quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:2)
Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur, consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:2)
Noluistis incultas et nudas cruces consecrare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 8:5)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 6:1)
Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 3:3)
Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 7:1)
Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:1)
Cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:2)
Sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION