라틴어 문장 검색

quem quidem ego ex patre audissem, nisi post illa convivia Roma profectus Neapoli moraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 2:2)
Ipsum P. Scipionem Africani patrem, postquam cum Hannibale conflixerat, saucium in equum servus inposuit et ceteris deserentibus solus in castra perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 26:1)
ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:5)
Cur ita factum quaque ratione Aegypto profectum in haec loca ubi nunc est postea venerit, rituque Assyrio magis quam Aegyptio colatur, dicere supersedi, quia ad praesentem non attinet causam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 11:1)
Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 1:3)
Atque ibi rex contemplatione tanti et tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:4)
respondit Hannibal de praeda.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 3:5)
quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:2)
Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:2)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Non secus ingenti bellorum Roma tumultu Concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes Hannibal.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:4)
ferat ista cruentus Hannibal et Poeni tam dira piacula manes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:46)
Namque memor generis Carthaginis impia proles Imminet Hesperiae, multusque in pectore vano est Hannibal;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:41)
Romam petebat esuritor Tuccius Profectus ex Hispania.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIV1)
An aestuantis iam profectus ad Baias Piger Lucrino nauculatur in stagno?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX13)

SEARCH

MENU NAVIGATION