라틴어 문장 검색

ob eam causam cum dictator de magistro equitum supplicium sumpturus videretur, Fabius Romam profugit, et cum parum causa proficeret, populi precibus donatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha17)
An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 132:1)
fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 358:1)
litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 232:1)
inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 682:1)
hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 17:1)
ea neque molli strato neque silentio accersita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 29:1)
duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis quos alios duces, quas alias legiones esse quae arcessantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 601:2)
postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 657:1)
nam forte ita evenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent, servi duo, Formiani unus alter Sidicini equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent eo die ad dominos deductique ad consules nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 520:2)
cur enim illos qui se arcessant ipsos non venire, cum aeque coniungi possent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 604:2)
haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 268:1)
An dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 597:1)
cuius rei prope non servata fides deditis est, cum Poenus dolo dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 11:1)
ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION