라틴어 문장 검색

Et cum progrederemur sola sub nocte per umbras, ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:12)
- ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 346:1)
is opportunus visus locus communiendo praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:2)
confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 573:1)
Ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 452:2)
postulo, Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 488:1)
laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 5:1)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)
cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praevalens iuvenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 175:1)
sed timor longius progredi prohibuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 300:1)
id Galli fortunae suae omen rati adiuvere ut quem primum in terram egressi occupaverant locum patientibus Saluis communirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 388:2)
ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 305:1)
Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:2)
tum dictator, postquam sine magno progredi non poterat, eum ipsum in quo constiterat locum castris dimetari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 540:1)
et quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos, hostes cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 555:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION