라틴어 문장 검색

signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 236:1)
omnia, quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 295:3)
Claudium, filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, impigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 395:2)
is iam non promptus ingenio tantum sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 23:1)
pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 290:1)
hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 383:1)
ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:2)
eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 173:3)
simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 341:2)
neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 217:1)
videret ut quibus lingua prompta ac temeraria aeque in pugna vigerent manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 542:2)
haec exploranda noscendaque per impigros iuvenes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 662:1)
sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in patriam restituti fuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 708:1)
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 11:1)
postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION