라틴어 문장 검색

Tarquinium Collatinum collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha2)
iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 2:3)
itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 3:1)
Sextilibus, ut principium anni agebatur, consulatum ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 64:4)
ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt iam satis valida civitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 85:1)
hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 130:1)
ita se Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 314:1)
quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:2)
maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 624:1)
in senatum ubi venture est, ibi vero in Quinctium omnes versi ut unum vindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 765:1)
iam ad consulatum volgi turbatores accingi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 15:2)
si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus velit consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 30:1)
ex peregrinone patricius, deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 38:1)
quinque consulatus eodem tenore gesti vitaque omnis consulariter acta verendum paene ipsum magis quam honorem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 118:2)
plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION