라틴어 문장 검색

nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장3)
mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem properavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장4)
accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장5)
ille ignarus doli vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장6)
igitur quid agendum consultanti M. Piso filius properandum in urbem censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장3)
quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate praematura vel cum exitio properant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장7)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)
ac ni caedem eius Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장3)
ac tamen quantum sine bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, cura provisu perinde agere ac si hostis ingrueret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장3)
Per idem tempus actum in senatu de fraudibus libertorum efflagitatumque ut adversus male meritos revocandae libertatis ius patronis daretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장1)
tum primum revocata ea lex;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장3)
nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur in animum revocabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장6)
quin, si qua in parte lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque robur subsidio impensius regis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장2)
his . . . tamquam Nero paenitentia flagitii coniugem revocarit Octaviam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장10)
his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION