라틴어 문장 검색

Ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장7)
Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi aut conserendi manum copia erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장6)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장7)
deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장2)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장9)
deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장9)
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
pars equos escendere, obviam ire hostibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장9)
Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillimum visu insidiantibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장9)
Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum vocasti, quomodo omnes candidatos bonos viros dicimus, quomodo obvios, si nomen non succurrit, dominos salutamus, hac abierit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 1:3)
Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:1)
Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:9)
Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis, qui libertate promiscua usi sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION